DE S. MARCULPHO ABBATE, IN CONSTANTIENSI GALLIAE DIOCESI.


CAPUT I.

Ortus, Sacerdotium, accessus ad Childebertum Regem. Miracula.

Beatissimus igitur Marculphus, regnante jam Childeberto Christianissimo Rege, in partibus Neustriae illis temporibus commorabatur. Hic oppido oriundus Bajocassinae urbis, ideo ex nobilium genere progeniem traxit, ut Christi fidelis dispensator effici mereretur. Cujus pueritae aetas tantae asseritur fuisse simplicitatis, ut vix ludifico, more parvulorum, vacaret officio ; sed licet tenellimus corpore, modum tamen perfectorum retineret in mente. Ubi ergo robur virilis animi metas excessit tenerae juventutis, roboratioris fidei fultus soliditate, totis se viribus servituti expendit divinae. Agebat enim maximam curam peregrinorum et pauperum, praebens illis necessaria, juxta modum suae possibilitatis ; congratulansque eis, ut fratribus, affectu mirae dilectionis. Parcebat cibi potusque voluptati, semper insistens orationum vigiliis. Erat namque mente clarus, ut ostendebat foris claritudo vultus ; dulcis affabilitate, mitissimus conversatione. Vitabat jactantiam gloriae fallacis, spernebat honores pompaticae postestatis. Talibus quoque ornamentorum coruscans generibus, utpote aurum diversis gemmarum ordinibus insignitum, postpositis rebus suae portionis, coepit meditari habitum peregrinationis.

Eo namque tempore Sanctus Possessor, summae religiositatis vir, Constantinae Urbis praesidebat Ecclesiae : quem S. Marculphus aggrediens, cum omni caritatis hilaritate ab ipso susceptus est, a quo etiam ad publicandam fidem Dominicae Incarnationis, sublimatus est gradibus Ecclesiasticae dignitatis. Quibus ita gestis, dum aliquamdiu ibidem moraretur, tantam ei gratiam pietas Divina concessit, ut ab omnibus velut Pater, digna reverentiae exhibitione, recoli mereretur. Gaudebat enim universa plebs virum esse tantae mansuetudinis, quem omnium donis virtutum perspiciebat exuberantissimum. Dictus vero Marculphus inde proficiscens, circum vicinas provincias peregrinavit, praedicando omnibus veram remissionem percipere peccatorum, credentibus Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum quoque ex utroque procedentem, et terno Personarum numero unius Dei fore potentiam : hanc etiam fidem denuntiabat stabiliendam per bonorum operum exhibitionem. Talibus equidem praedicationum dogmatibus perseverans, maximam populorum catervam in fide solidavit Catholica. Amplexabatur ab omnibus verbum sacrae praedicationis, quia subsequebantur miracula innumeris flagrantia signis. Reddebat enim lumen non videntibus, vocem non loquentibus, auditum surdis restituens, gressus claudorum reformans, paralyticos autem, et quos morborum diversitas fecerat imbecilles, reparavit antiqua sanitate potitos : multarum itaque virtutum praeclara magnaliis, divulgabatur ejus sacratissima fama per omnes Occidentalium nationes.

Quadam igitur nocte, cum beatissima membra diuturnis macerata vigiliis exiguae quietis sopore reficeret, apparuit illi Angelus Domini, his eum alloquens verbis : Non te frangat, o Christicola, labor coeptae afflictionis, quia maxima tibi praeparantur dona condignae remunerationis. Surge nunc quantocius, et perge ad Regem Childebertum ; qui semper divino cultui deditus, famulorum Dei praesentia admodum delectatur. Est autem quidam locus suae subjectus ditioni, quem religioso habitu monachorum Christus sibi imperat consecrari : ego comitabor tecum, et bene vias tuas disponam. Sanctus ergo Marculphus, expergefactus Angelica visione, iter sibi coelitus designatum concito gresu carpere disposuit : delegit etiam secum in comitatu duos venerabiles viros, Cariulphum et Domardum, et sic de more asellum conscendens coepit proficisci. Obviabat ei turba utriusque sexus non modica, quia videbant ab eo multa super his fieri signa, qui sua destituti virtute, diversis morborum generibus passim afficiebantur.

Quadam denique die cum Rex childebertus, maxima Palatinorum frequentia de more stipatus, divinis Missarum astaret officiis ; veniens B. Marculphus cum duobus supradicti proceribus, in quodam ejusdem ecclesiae angulo precibus se, ut solitus erat, prostravit divinis. Aderant autem ibi quidam homines, diuturnis immundorum spirituum vexationibus ita fatigati, ut non solum aliis juxta morem energumenorum qualicumque modo vim niterentur inferre, verum etiam proprios artus diris dentium morsibus atrociter dilaniarent. Cumque sanctum Dei virum ibidem adesse sentirent, axclamaverunt daemonia magnis vocibus iterum iterumque, atque dixerunt : Quid nobis, et tibi homo Dei ? Numquid parum tibi videtur nos expulisse tuis ex finibus, ubi tam magna multitudo populorum nostro subjiciebatur numini, nisi etiam huc persequereris. His itaque vocibus obscoenis universa plebs admodum stupefacta, coeperunt sciscitari, Quid esset, quem hominem Dei daemones appellarent. Inquirentes quoque diligentius, repererunt B. Marculphum, adhuc ut coeperat in oratione prostratum : neque enim volebat Omnipotens tantam lucernam latere sub modio, sed ut superponeretur candelabro, ministrans lumen his qui domum ingrediebantur.

Sanctus vero Marculphus surgens ab oratione, cum summa reverentia populi, ad praesentiam deducitur Regiae potestatis. Intuens autem venerabilis Rex sanctum Dei virum, immenso gaudio totis repletus visceribus, dixit ad eum : Appropinqua, Domine mi, multum quippe gratulamur in adventu tuo : erat enim a longo tempore cupiens videre eum, quia audiebat miracula, quae fiebant super his, qui pluribus languoribus aegrotabant. Beatus quoque Marculphus, clementiam Regis divinitus erga se intelligens esse benevolam, ita eidem respondit : Pax tecum, Rex, et justitia et veritas tibi coelitus ministrentur. Signo denique pacis ab utriusque peracto, dixit Rex ad illum : Unde te habemus, vir beatissime ? et quae causa tam desiderabilem thesaurum nostras advexit in partes ? S. Marculphus respondit : Neustrica regione, non semel admonitus Angelica visione, ad vestram huc praesentiam accessi. Est siquidem locus, qui Nantus nuncupatur, situs in littore Oceani maris, non valde procul ab urbe quae appellatur Constantina ; quem Dominus noster Jesus Christus, ad gloriam nominis sui, devoto monachorum coenobio praecipit insigniri. Hac de causa ab ipso Domino saepissime monitus, nostrum ad vos, ut jam dixi, acceleravimus iter.

His auditis devotissimus Rex immenso perfusus gaudio, quia talem Dominus dignaretur ad se mittere Patronum, dixit ad S. Marculphum : Totis nisibus paratus sum adimplere quaecumque mihi Dominus par te famulum suum voluit manifestare. Verumtamen valeat, oro, mea apud te deprecatio, ut isti homines, qui jam diu feris nexibus satanae tenentur obvoluti, tuis sanctissimis precibus adjuti antiqua valeant perfrui sanitate. Beatissimus vero Marculphus magnis vocibus se ad hoc proclamabat indignum. Attamen ad memoriam verba Dominica reducens, qui promisit credentes in se spiritus immundos eb humanis corporibus posse fugare ; extento corpore cum lacrymis se ad orationem prostravit. Dum ergo sanctissimi viri ob nimiam [moram] in longum, ab obsessis corporibus exeuntium, indicia hujuscemodi signis manifesta. Nam tanta confecerant eos afflictione, quos precibus B. Marculphi relinquebant inviti, ut nullus circumstantium existimaret in eis halitum remanere, praesertim cum per nares et aures illorum sanguinis rivuli crepuisse viderentur. Tunc vir Dei surrexit ab oratione, et quos universa plebs mortuos fore putabat, signo Crucis super ipsos imposito pristinae reddidit sanitati. Hoc itaque omnes stupefacti miraculo, magnificabant Deum, qui tantam gratiam homini concessit humano.

Venerabilis igitur Rex, auditis jam tot miraculorum signis, nec non etiam comperiens tunc visu quod ante didicerat auditu ; omnipotenti Deo gratiarum retulit actiones, qui nequaquam differt semper misereri generis humani. Supplex quoque et humilis deprecabatur sanctum Dei virum, ut ea quae postulaverat, insuper et ampliora, libenti animo suscipere dignaretur. Ergo quia locus jam nuncupatus fiscus habebatur regalis ; jussit inde fieri praeceptum, ne unquam ab aliquo contumaci hoc posset violari donum. Tunc Beatissimus vir Dei Marculphus orationi procumbens, toto praecordiorum conamine coepit benedicere Dominum ; quo misericorditer disponente, compos voti esse promeruit. Sic denique valedicens Regi, Principibus, et reliquae Palatinorum plebi, gaudens et exultansiter, quo antevenerat, versis gressibus coepit proficisci. Misit etiam Rex secum quemdam nobilem virum, nomine Leunutium, qui incolis illic indicaret, quod Sanctus postulaverat a Rege, esse completum.



CAPUT II.

Monasteria, Nantum et alia constructa. Vita in insulis peracta. Daemon abactus. Saxones interempti.

Cum ergo rediret ad locum, miserante gratia divina suis precibus taliter sibi donatum ; ecce obviam veniebat ei maxima turba virorum atque mulierum : qui tantum Patronum, tot miraculorum signis coruscantem, suos audierant terminos penetrantem. Deferebant secum infirmos, propriis morborum pluralitate privatos officiis, quibus per orationem sanctissimi viri optata sanitas statim reddebatur. Crescebat quotidie numerus fidelium, quia augmentabantur diversarum dona virtutum. Beatus itaque Marculphus, perveniens ad locum, quem Dominus monachica religione monuit redimiri ; primo oratorium, pro virum qualitate, ibidem construere fecit. Eligens deinde bonae famae viros, quorum probitas ab omnibus referebatur, constituit illos ejusdem loci monachos, pro pace Regis ac stabilitate sanctae Ecclesiae misericordiam Domini assidue implorantes.

His ita ordinate dispositis, solitariam malens aliquamdiu ducere vitam, navigavit ad unam insularum, quae rustica lingua Duae Liniones appellantur ; ibique remotus ab aspectu humano, in parva cellula, quam suis ipse construxerat manibus, sub miro abstinentiae modo precibus insistebat divinis. Duobus namque aut tribus diebus continuatim absque ullius cibi edulio peractis ; cum jam acerrima fames plus aequo humanos affligeret artus, tunc modico hordeacei panis cum paucitate olerum famelice utebatur ; ne penitus totum corpus, sua destitutum natura, propria hujuscemodi sponte videretur appetere mortem. Vigiliarum nec aestimo necesse describere quantitatem, quia quem tam assidua afflixerat macies jejuniorum, rarenter credo potuisse opprimi torpore dormitationum. Lectus ejus nec etiam quidquam molliditatis habebat, sed tantum nuda jacens in humo, durum cervical silicis, capiti supponebatur ipsius, talibusque vigilarum atque jejuniorum vir Dei Marculphus abstinentiis maceratus, mundo quidem juxta Apostolum mortuus, Deo vivebat.

Quadam itaque die sanctae Quadragesimae cum prae foribus suae cellulae fuisset egressus ; ecce illi hostis antiquus, semper humano generi infestus, sub specie mulieris, quasi naufragium perpessae maritimum, tremula voce dixit ad sanctum Dei virum : Transmarinis, Domine mi, navigio adveniebamus de partibus, et jam terras antennis carpere laeti videbamur,

cum subito eripiunt nubes coelumque diemque

Nostris ex oculis, ponto nox incubat atra ;

Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether ;

Hinc totum mare venti eruunt a sedibus imis

Et vastos volvebant ad littora fluctus.

Ex hac quippe tempestate nemo nostrorum ecadere potuit, praeter me solam, quae puppim confractae amplexa navis, huc illucque devecta per undas, hodie primum terri adhaesi. Quamobrem deprecor te, vir Dei, ut magna pietas tua me concedere dignetur paulisper requiescere sub tugurio tuo, quia oppido fatigata frigore, vix super pedes consistere valeo. Sanctus siquidem Marculphus non ignorans versutias diaboli ; quibus semper humanum genus conatur irretire ; ingressus cubile suum detulit crustulam panis, et sic cum benedictione porrexit illi dicens : In nomine Domini Jesu Christi hunc suscipe panem, et si tentator accessisti, a nobis recede. Tunc ille serpens venenosus, commenta fraudis suae comperiens fore nudata, cum magno ejulatu se saltu praecipitavit in mare, per quod antea se mentiebatur remigasse. Beatus vero Marculphus fixis in terram genibus, vocem revolvit ad laudem Omnipotentis, qui semper timentes se non desinit et hic custodire a malis, et in futurum munerari inenarrabilibus bonis : Unde ait Propheta : Timenti Deum non deficiet omne bonum.

Appropinquante autem solennitate, Paschali iterum navim conscendens, reversus est ad monasterium invisere Fratres, quia nefas esse putabat, ut in hac die dierum potissima ab eorum segregatus haberetur consortio. Audientes itaque Fratres hujus sancti coenobii suum ad se reverti Patronum, venerunt ei obviam cum cereis et choro psallentium, et sic admodum laeti in monasterium canentes deduxerunt. Narravit deinde illis, quae sibi eodem tempore acciderant, quas illi satan insidiarum machinationes molitus est inferre, et quomodo praeveniente gratia Divina victor superstitit omnium quaecumque intulit inimicus. Igitur divulgata circumquaque hujusmodi fama, quia B. Marculphus tantis floreret meritorum miraculis, properabant ad eum de externis et diversis regionubus religiosi monachi, cupientes ipsius exemplis instrui, et sancti dogmatis melliflua commonitione erudiri. At ille, velut pius Pater, cum gaudio suscipiens eos, hortabatur unumquemque ipsorum, ut in ea vocatione, qua vocatus quisque erat, juxta Apostoli praeceptum, fidei operibus Deo placere studeret. Docebat, hujus seculi mordaces postponere curas, quae semper assuescunt corrodere mentes humanas ; atque ita fit, ut dum animus per diversa corporalium contemplando partitur ; in singulis spiritualium minimus inveniatur. Asserebat etiam non illos hic habere manentem civitatem, sed deberre eos exquirere futuram. Maximis siquidem ac diversis insistens documentis, pandensque semitam quae ducit ad portam futurae civitatis, compescuit quosdam illorum ab ambitione gloriae fallacis.

Dum ergo aliquos dies pergisset in monasterio ; convocatis ad se Fratribus, indicavit se Britanniam velle proficisci. Cumque illi lamentarentur, flentes absentiam tanti Pastoris ; lacrymabili voce dixit ad eos : Nolite Fratres, nolite, quaeso, super me contristari ; quia vita comite non diu differam reverti ad vos. Oportet enim me per alia loca evangelizare verbum Dei, quia ideo missus sum. Tunc quidam Sacerdos, nomine Romardus, vir religiosissimus, deprecabatur B. Marculphum, quatenus sui sanctissimi itineris comes fieri mereretur. At ille, nolens inferre molestiam ipsius devotae petitioni, ascivit eum solummodo secum in comitatu. Pergentes itaque in regionem Britannorum, venerunt ad insulem quae ab incolis loci illius Agna vocitatur ; ibique aliquantulum moram facientes repererent quemdam Fratrem, nomine Eletum, jam prolixo dierum curriculo solitariam vitam ducentem. Tunc hi tres sanctissimi viri, conferentes vicissim quibus et quot modis maligni spiritus moliti sunt impedire propositum suae religionis, et qualiter auxiliante gratia Divina semper ille coluber tortuosus triumphatus abscessit ; dantes inde gratiarum actiones Domino Jesu Christo, congratulabatur unusquisque fratri suo : erant enim unanimitatis vinculo constricti, nihil aliud agentes praeter abstinentiam, et orationum assiduitatem.

Videns igitur hostis callidus, ab initio semper bonorum operationi contrarius, hanc insulam his tribus luminaribus undique coruscantem ; non immemor millenarum artium nocendi, suscitavit contra eam praedones, ferme tria millia Saxonicae gentis : erant enim in eadem insula coloni numero non multi, sed diversis opibus et luxu pecorum non modice referti. Mane autem novo surgentibus illis, ut unusquisque propria negotia juxta morem matriae exercendo properaret ; ecce multitudo maxima Saxonum jam littora prendere festinabant. At illi primo terrore perculsi, utpote de tanta inimicorum caterva, cucurrerunt ad cellulam, ubi S. Marculphus orabat cum supradictis duobus ; atque adhaerentes pedibus ejus dixerunt. Adjuva nos, sanctissime vir Dei, quia in manibus inimicorum nunc positi sumus, deest enim locus fugiendi, nec nobiscum virtus illis resistendi. Quomodo nos praepauci numero, virique bellis insueti, contra hunc populum valebimus dimicare ? Tunc B. Marculphus suspiciens in coelum, dxit ad eos : Filioli, nolite terreri ab hac multitudine : viriliter ergo agite, et confortetur cor vestrum : Dominus enim pugnabit pro vobis. Facto siquidem signo sanctae Crucis supereos, praecepit illis dicens : Ne timeatis millia populi circumdantis vos, quia Dominus percutiet adservantes vobis, et super vos benedictio ipsius erit. Ite multocius absque titubatione contra inimicos vestros, quia nequaquam difficile est Domino salutem tribuere etiam in paucis.

His denique hortamentis roborati, ponentesque in Domino Deo spem suam, perrexerunt obviam inimicis, quia nusquam parebat facultas divertendi. Tunc sanctus vir Dei Marculphus toto corpore cum lacrymis ad orationem prostratus, implorabat divinam opem in hoc illis discrimine coelitus advenire. Fertur enim, etiamque a multis asseritur, non plus triginta incolarum temporibus illis in hac insula demorari. Prospicientes igitur adversarii tot viros, quasi tantae multitudini resistere praeparatos ; cum magno clamore de navibus prosiliere, existimantes se uno spiculorum jactu omnes depopulari posse. Cumque pars aliqua jam siccam teneret arenam, reliqua multitudine adhuc navibus praesidente ; ecce subito maxima vis ventorum arreptas classes cum magno impetu revexit in altum, ibique invicem crebris ictibus ob turbinem ventorum minutim dissolutas, cum omni suppellectili in profundum demersit. Videntes itaque habitatores illius insulae precibus B. Marculphi pro se Dominum decertare ; cohortantes alterutrum, direxerunt aciem contra reliquos, percusseruntque eos usque ad internecionem : atque ita factum est, ut ex hac multitudine, Domino pro illis dimicante, nullus evadere valeret. Reversi quoque ad cellulem, ubi vir Deo extento corpore adhuc humi jacebat ; coeperunt magnis vocibus benedicere Deum, qui non deseruit sperantes in se, et qui meritis B. Marculphi eos ab hostium multitudine voluit liberare.

Audientes quoque Britannorum populi magnalia, quae per sanctum virum quotidie operabantur, conveniebat ad eum non modica turba illorum. Pervenit etiam hoc verbum ad aures Childeberti devotissimi Regis ; unde totis visceribus exultans ait : Quis Deus magnus sicut Deux noster ? ipse est Deus qui facit mirabilia. Tunc B. Marculphus quoddam oratorium in eadem insula construxit, ubi monachos omni vita probatos, ad serviendum Deo devotissime collocavit. Eo quidem tempore multa monasteria in honorem Domini nostri Jesu Christi ab ipso leguntur fundata.



CAPUT III.

Miracula. Alter accessus ad regem. Pius obitus.

Peractis ergo in supradicta insula plurimis diebus, cum jam pene tota Britannia ejus sanctissimis documentis in cultu divino, quasi a quodam recenti Apostolo denuo fuisset reformata, ad pristinum monasterium visitare Fratres, ex se ipso solicitos, regressus est. Cumque esset in itinere, occurit illi quidam vir nobilis, nomine Genardus, deferens filium suum, morsibus rabidi canis atrociter ita dilaceratum, ut spiritus quo adhuc tenerrima membra vix vegetabantur, crudelior videretur morte futura. Ut autem appropiavit moestus pater beatissimo Marculpho, procidens ad pedes ejus, cum lacrymis aiebat ; Miserere, sancte vir Dei, patri infelici, quia jam saevissima mors hunc filium meum mihi miserrimo auferre componit. Sed si tu super eum saltem digitum tuum porrigere digneris, confido illum propriam sanitatem per hoc posse recuperare. Tunc B. Marculphus ad coelum oculis cum gemitu elevatis, imposuit manum super vulnera ejus, et confestim restitutus est puer antiquae saluti : neque enim morbus illic permanere potuit ; ubi talis medicus manum immisit.

Crescente igitur monachorum turba, quos per diversa loca Dei famulus in sancta religione coadunaverat, necesse duxit et modum stipendii victualis ad numerum coaugmentare. Hujusce cura negotii sedulis cor illius perforabatur aculeis ; quia plus aequo penuria imminente statum religionis minui formadabat. Accersitis itaque sociis, cum quibus sanctissimus vir assuetus erat comitari, profectus est ad Childebertum gloriosissimum Regem, qui eo tempore Rempublicam in partibus agebat Gallicanis. Cumque veniret super fluvium qui Isera appelatur, volens ibidem sopore aliquantulum reficere membra, ob longitudinem itineris nimium fatigata, audivit strepitum Regis venatorum, qui quemdam persequebantur leporem cum magno concrepitu buccinarum. Tali susurro jam diu B. Marculphus accommodaverat aures ; et ecce imbellis lepus, oblitus tot salutis viarum, urgente multitudine canum, cum appropinquaret Dei famulo, crebris saltibus cursum accelerans, abscondit se sub cappa ipsius. Canes vero totum circumquaque locum magnis replentes latratibus, procul omnes steterunt.

Tunc unus juvenis, immoderate agitatus stimulis furiarum, hac contumaci voce comminatus est Dei servum : Clerice, nisi nunc ocius venationem dimiseris, quam nobis furari viluisti, jam meus in te funeste desaeviet gladius. Venerabilis vero Marculphus, utpote vir mirae mansuetudinis, nolens erga se fratrem suum scandalizare, sublata sursum cappa, praecepit bestiolae suum repetere callem. Lepus deinde ad memoriam reducens, quae sibi via alia vice vitam servavit, per medios canes fugam arripuit. Quos tanto pondere illico beati viri defixit oratio, ut nullus eorum pedem pedi praeferre valeret. Ille etiam, qui Dei famulos nullius reverentiae praebuit modum, cum equum suum vivaciter vellet ascendere, tanto impetu in altiore sellulae impegit, ut intima pars testiculorum, scissis vesicae corticibus, foris penderet : sicque confectus cecidit de equo ut velut mortuus esse videbatur. Reliqui vero sociorum, cernentes quae fiebant, projecerunt se de equis, et tenentes pedes S. Marculphi dixerunt, Ignosce nobis, famule Dei, quia quidquid sceleris commisimus in te, quis esses ignorantibus accidit de te ; sed et huic miserere juveni, quem pallidae mortis imago jam pertrahere festinat saevi Acherontis ad undam. Sic vir Dei precibus illorum misericordia motus, jussit virilia, quae extra folliculum pelliculae naturalis foras defluxerant, in propriis naturae recondere locis. Nec mora, et ecce qui comes mortis lamentabatur a reliquis, professus est se recepisse robur pristinae virtutis.

Nuntiatum est itaque Regi a dicentibus qualia a sancto viro perpetrata sunt. Venerabilis quidem Rex, relatione miraculum intelligens esse Beatisssimum Marculphum, maximo tripudio tota mente exhilaratus, perrexit mox in occursum illius. Cum ergo appropinquaret ad eum, postposito fastu pompae secularis, descendit de equo, prout citius potuit, et sic pronis cervicibus pervenit ad famulum Dei Lacrymantibus illis, et mutuo ruentibus in osculum pacis, coepit Rex dicere ad eum : Quae causa, Domine mi, tuos sanctissimos gressus nostris nunc obtutibus retulit ? Dei quippe providentia nolens privare gentem Francorum tanto lumine, te servum suum ad nos voluit remaere. Cui B. Marculphus, Est mihi, inquit, quaedam petitiuncula ad te, o devotissime Rex, quae me tam longumiter modo repetere compulit. Nam religiosus grex Monachorum, quos in locis mihi divinitus designatis in honorem Domini nostri Jesu Christi te auxiliante constitui, quotidie prioris numeri quantitatem majori proportionalitate paulatim excedit. Unde, bone Rex, necessarium duxi te convenire, quatenus tuis solatiis proutcumque possint subniti ; ne nimia ingruente penuriarum molestia, ad nihilum videatur redigi devotio tantae religionis : Tunc Rex ad Beatissimum virum : Properemus, inquit domum, tandemque satisfaciemus tuae sacratissimae petitioni. Peragente ergo Dei famulo aliquantulum temporis ibidem cum Rege, imperavit Rex, ut si quae villae quondam fuerant appendices ad loca, quo S. Marculphus ecclesias fidelium instituerat, cum omni integritate in usibus monachorum, illic Deo millitantium cederent.

His itaque peractis, benedixit Regi et reliquae Palatinorum plebi ; sicque inde, gaudens et exultans, regressus est ad monasterium suum. Ibi namque vigiliis deditus, orationibus sedulus, abstinentiis maceratus, eleemosynarum largitate praeclarus, non exigens omnino quae sua sunt, sed quae Domini Jesu Christi, cunctos Galliarum Neustriaque populos, suo sanctissimo irradiabat exemplo. Saepissime quin etiam exquisivit pro nomine Domini sacratissimam animam ictu trucidantis gladii, aut diversis tormentorum generibus, sibi resecari : sed jam quiescebat ferocitas tyrannorum, devicta omnimodis perseverantia Christianorum. Porro, etsi non acie mucronis, ut vir sanctus optabat, fuerat interemptus ; tamen juxta Pauli vocem se ipsum denegans martyrizabatur qui dicebat, Vivo autemm jam non ego, vivit vero in me Christus. Ei nempe veraciter vivebat, qui illius amore, non solum extrinsecus accidentia pro nihilio computabat, verum etiam secundum Evangelii praeceptum animam suam odio habebat. Enimvero bene animam suam odisse narratur, quia ejus carnalibus desideriis non adquiescebat, ejus appetitum frangebat, ejusque voluptatibus reluctabatur. Quid ergo ? si homini humano fas est omnia impertiri genera virtutum, hunc profiteamur omnibus redimitum.

Appropinquante autem die quo corpus suum, prolixis jam languoribus adtenuatum, viam universae carnis ingredi sentiebat ; convenerunt ad eum Fratres de diversis locorum sitibus, qui suum audierant aegrotare Patronum : quibus ut solitus erat osculatis, exhortabatur eos uti bonus Pater, ne cederent insidiis diabolicae fraudis, quas ille ab initio semper conjicit adversus famulos Dei ; Nec enim, inquit adversarius vester dormitat, sed velut leo rugiens undique investigat, quem vorare possit. Cui opportet vos fortiter resistere per fidem, nec triumphatos retrudat in tenebras quasi captivos. Estis namque vos Filii lucis ac diei, et non noctis neque tenebrarum. Quamobrem nolite soporari sicut quidam, sed vigilantes sobrii estote. Illi tantummodo adhaerete totis viribus, qui vos de tenebris ascivit in admirabile lumen suum. Ego quidem jam reddere compellor hoc corpusculum telluri, quod ex eadem sumpsi, revocante Domino Deo nostro spiritum meum, quia ipse posuit eum.

Cumque haec lamentabili voce protulisset, ad coelum oculis cum manibus elevatis, reddidit sacratissimam animam Angelorum choris, qui eam collocaverunt in sedibus Hierusalem supernae civitatis. Beatissimus itaque Lauto Episcopus, qui his diebus illo advenerat, accersitis suae parochiae Presbyteris, et omnibus Clericis reliqui ordinis, cum omni reverentia reposuit corpus sanctissimi viri juxta Cariulphum collegam suum ; qui jam utebatur quiete dulcissimae pacis, expectans adventum nostri Redemptoris. Explevit ergo sacratissimus Confessor Dei cursum felicissimi agonis, primo die Kalendarum Maii, referens manipulos suos cum exultatione ad Dominum nostrum Jesum Christum, qui ab initio nunc et semper regnat, cum Patre et spiritu Sancto unus Deus, per infinita secula seculorum. Amen.



retour à la page précédente

© Eric Leconte 2003 - Tous droits réservés