SANCTVS.LAVDVS

GALLICE, S.LO


De Antiquitate, nobilitate, proprietate oppidi Phani S.Laudi : deque Abbatia illic erecta, Canonicorum Regularium, Ordinis S.Augustini.


CAPVT I.

Phanum D. Laudi, Neustriae inferioris nobile opidum est, quinque leucis ab urbe Constantiensi, super Viram fluvium : a Carolo magno olim fundatum ann. 805. & a Sancta Cruce tunc denominatum ; sed nunc Phanum Laudi, vulgo S. Lo, nuncupatum. Sane ob Devotionem in S. Laudum, cuius sacrae illic nonnumquam asservabantur Reliquiae, per quas omnipotens Deus magnalia non pauca, operari dignibatur ; tumque ibidem, pietatis ergo Basilicae sanctae extructae : sed & castrum munitissimum & validum aedificatum, contra hostium incursus, maxime Normanorum adhuc paganorum, Gallias tunc infestantium, opportunum Christianorum praesidium : quod tamen manus eorum haud evasit : iuxta Authorem quidem Anonymum, sed Antiquum, & fide dignum, ann. 889. & 890. quem alii ultro sunt secuti. Attamen, nec horum crudelitas, nec tempotis edacitas, vel huiusmodi Christianorum fervorem, vel piorum devotionem in nullo minuere quivit, sed potius augere valuit, & vires posteritati addere, quae ampliori cultu ipsum S. Laudum est prosecuta : & Constantianaos Praesules, eiusdem loci & castri reddidit proprietarios & dinastas. Est [?] aliud Paralipomenon (inquit Episcopus Arboretanus) super phano D.Laudi : quod ut in Baroniam erigeretur, ex consensu Baiocassini Praesulis, Constantinianus clerus Baiocassino permisit in compensationem, eas quae mox sequuntur, Decurias, seu Paroechias ; Christifere scilicet Virginis Montanae vulgo, Saincte Marie du Mont : ad littus Oceani, Altare insuper Virville ripensez in Mediterraneis autem Phanum matricis Ecllesiae, vulgo, Saincte Mere Eglise : Neovillam, Neuville : caput Pontanum : Chef du Pont. Addit Quercetanus, successores Antistites Constantienses, diu portasse titulum Episcoporum S.Laudi, eo quo oppidum, eius nomine nuncupatum ad eos pertineret, apud quod Domum spatiosam, opimam, atque magnificam habebant, quae illis quandoque ad solatium deserviebat. Familia Matigniaca, de Matignon, hodie illam possidet, en escambium cum praesatis Episcopis factum.

Illicigitur, in suburbio tamen, nobilis consurgit Abbatia, eiusdem S. Laudi titulo insignita : olim siquidem ea Ecclesia S. Stephani Prothomartyris nomem praeserebat, cui Collegium Canonicorum deserviebat ; sed lapsu temporis, ob ingentia merita ipsius S. Laudi, maxime vero propter quamplurima inibi ad sacras eius Reliquias coelitus edicta miracula, de suo nomine deinceps, appellationem tulit.






Extrait de la confirmation par Guillaume le Bâtard
des donations faites par ses prédécesseurs
et par lui-même à la cathédrale de Coutances
(1056-1066)



[...] Deinde parochia S. Laudi super Viriam, integra cum omni exitu ad eam pertinente, et cum terris Martinvillae (Martinville) et Petraefictae (Pierrefitte), necnon et parochia sanctae Mariae consistens in castro praedicti sancti Laudi. [...]

© Eric Leconte 2003 - Tous droits réservés